- COLLEGIATI
- COLLEGIATIinter servos ponuntur et eos qui Curiae addicti sunt, in Edicto Theodorici Regis, c. 69. Quisquis curialem, aut collegiatum, aut servum, per 50. annos possederit etc. Neque alii videntur, quorum mentio in Cod. Theodos. tit de Collegiatis; Hîc enim sic appellantur, qui publico manuariam aliquam operam, artem et ministerium praebebant, ac saepe plus aequô et quidem ita nonnumquam praegravabantur, ut e civitatibus profugerent, quod iis minime licebat. Filii parentum conditionem sequebantur, proindeque non modo servilis et obnoxiae conditionis, sed etiam ut plurimum nativitate servi erant, l. 1. Cod. Theodos. de Collegiatis, ad quem tit. vide Iac. Gothofredum. Alias Collegiati dicuntur Corporati, alicui Collegio addicti: praesertim vero in veter. urbis Constantinopolit. Descriptione ita appellantur, qui e diversis corporibus Artificum ordinati, incendiorum casibus subvenite tevebantur, quos 560. fuisse, ibidem traditur; vel 563. l. pen. Cod. Iustin. de Commerc. et Mercator. apud Car. du Fresne. E XXXV. Artificum Collegiis seu Corporibus electos, ac per XIV. Civitatis Regiones distributos, unôque eorum exstinctô alium in locum eius, a Praefecto, surrogatum fuisse, legas apud Car. Macrum in Hierolexico: qui addit, ab omni tributorum genere eos fuisse liberos, simileque Vigilum Collegium Romae quondam a Caesare institutum etc. De Epulis Collegiatorum magnificis, vide infra Epuloe, Signis in Vexillum. In Ecclesia Romana, Collegiatoe Ecclesiae dicuntur quae Collegiô Canonomcorum gaudent; de quibus solis Collegii nomen hodie proprie usurpari, ait praefatus Car. du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.